TITUS
Isidor von Sevilla, De Fide
Part No. 2
Previous part

Chapter: 1 

Cod. Eins. 169(468) (Stiftsbibl. Einsiedeln), p. 1
(Cod. Vind. (ÖNB) 3093*, p. 0000v )      
Manuscript: Eins._169 
Manuscript page: E1 
Sentence: 0  
I. QUOMODO CHRISTUS A DEO PATRE GENITUS EST.


Sentence: 1  
   1. Iudei nefaria incredulitate christum dei filium abnegantes, impii, duri corde, prophetis ueteribus increduli nouis obstrusi, aduentum christi malunt ignorare quam nosse, negare quam credere. Quem enim uenturum accipiunt, uenisse iam nolunt. Quem resurrecturum legunt, resurrexisse non credunt.
Sentence: 2  
   
2. Sed ideo ista non intellegere se fingunt, quia sacrilegio suo hec impleta cognoscunt. Ad quorum refellendam perfidiam quaedam ex ueteri testamento adgregauimus testimonia, quibus christum genitum ab omnipotente patre cognoscant ipso testante: »Tecum principium in die uirtutis tuę, in splendoribus sanctorum, ex utero ante luciferum genui te«. Ex utero itaque, id est ex illa intima et inconprehensibili patris substantia siue ex illo diuino atque inmenso paterni pectoris archano, quo pater genitor de corde bono bonum eructat uerbum.
Sentence: 3  
   
3. Sicut et alias ipse ait: »Eructauit cor meum uerbum bonum«. Atque alibi ipse pater sic dicit: »Filius meus es tu, ego hodie genui te«. Quod non est dictum dauid neque ulli sequentium regum. Nam et ibi additur: »Pete a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrę«. Quod neque dauid neque genti hebreorum concessum est nisi tantummodo christo, cuius nomen est per omnes gentes diffusum, cui reges obediunt et gentes seruiunt. Sicut et alibi de eo scribtum est: »Adorabunt eum omnes reges terrę, omnes gentes seruient ei«.

Cod. Eins. 169(468) (Stiftsbibl. Einsiedeln), p. 2    

Sentence: 4  
   
4. Item salomon, dum patris nomen mysteriumque Manuscript page: E2  natiuitatis christi secundum deitatem uellet agnoscere, his uerbis intonat in prouerbiis dicens: »Quis ascendit in cęlum atque descendit? Quis conligauit aquas quasi in uestimento? Quis suscitauit omnes terminos terrę? quod nomen est illi? Aut quod nomen filii eius, si nostis
Sentence: 5  
   
5. Hunc filium dei in danihelo rex ille impius aspiciens dixit: »Ecce ego uideo uiros quatuor solutos et ambulantes in medio ignis, et nihil corruptionis in eis est et species quarti similis filio dei«. Quem fideliter credimus nec ullatenus dubitamus dominum saluatorem esse. Sed obicitur quod in danihelo iste filius dei superius etiam angelus nominatur. Adsentio; nam et christus filius dei angelus dicitur. Sic enim ait propheta de ipso: »Ueniet ad templum sanctum suum dominator, quem uos quaeritis, et angelus testamenti, quem uos desideratis«.

Cod. Vind. (ÖNB) 3093*, p. 00r    

   
5. Manuscript: Vind._3093*   Manuscript page: W00r  zuiflomes stritant ... ... sun gotes Sus gauuisso quad der forasago sinemo den ir sohhet, des ir neotot.
Sentence: 6  
   
6. Christus enim in eo quod a patre genitus est, filius dei uocatur, in eo uero, quod sepe a patre missus ad adnuntiandum patribus legitur, angelus nominatur. De quo etiam ipse pater ad legislatorem ita protestatur dicens: »Ecce mitto angelum meum, qui praecedat et custodiat te in uia et introducat ad locum, quem paraui. Obserua eum et audi uocem eius nec contempnendum putes, qui non dimittet, cum peccaueritis, et est nomen eius in illo«.
   
6. daz er fona fater ist gaboran, gotes sunu ist ganemnit ist galesan bifora za chundenne fona demo selbo fater bifora chundita, quad: enti dih za deru steti, dea ih garauuida. imo du inan suntot
Sentence: 7  

Cod. Vind. (ÖNB) 3093*, p. 00v    
   
   
7. Quis est ergo iste angelus, cui deus dat potestatem suam? Dedit et nomen. Quodsi dicitur aliqua alia est potestas angelica, hoc nefas est credere. »Quis enim in nubibus aequabitur domino, aut quis similis erit deo inter filios deiQui enim non aequabitur natura, non potest aequari et nomine. Ipse est enim filius, qui semper a patre missus Manuscript: Vind._3093*   Manuscript page: W00v  uisibiliter apparebat hominibus. Ex ipsa ergo missione angelus recte nuncupatur. Esaias autem apertius filium a deo genitum confirmans ita adnuntiat: »Uox domini reddentis retributionem inimicis suis«. Ipsis uidelicet iudeis, qui non credunt. »Antequam parturiret, peperit, et antequam ueniret partus eius, peperit masculum«.

Cod. Vind. (ÖNB) 3093*, p. 0r    
   
   
7. Huuer ist danne dese aengil gauualtida truhtine gote untar allem gotes sunim der selbo gauuisso ist sunu, der simbles fona fater gasentit Manuscript page: W0r  augta sih sid auar az aucsiuni manno. Fona deru selbun sentidu ist angil ... ganemnit. Isaias auh offonor den selbun sunu fona fater gaboranan gafestinota, duo er quad: »Truhtines stimna geldenti uuidarloon sinem fiantum«, bauhnenti dea selbun iudeoliuti, dea ni galaubant. Sus chuad auh der forasago: »Aer * danne ... gabar, enti aer denne iru biquami ... gabar manchunt«.

(Cod. Eins. 169(468) (Stiftsbibl. Einsiedeln), p. 3 )   

Sentence: 8  
   
8. Quasi aperte diceret: Antequam christum uirgo parturiret in carne, genuit filium in diuinitate pater, et antequam tempus uirginis parturiendi ueniret, genuit eum sine tempore pater. Unde inferius ait: »Quis audiuit umquam tale aut quis uidit huic simile«? Re uera, quia nihil tale in hominibus accidit aut quippiam simile. Et post hec subiunxit: »Numquid qui alios parere facio, ipse non pariam? dicit dominus, et qui generationem ceteris tribuo, sterilis ero? dicit dominus«. Manuscript page: E3  Quibus omnibus testimoniis cogendus est infidelis, ut eligat sibi de duobus: aut christum filium dei credere aut mendaces putare prophetas, qui ista cecinerunt.
   
8. So selbo der forasago offono quati: Aer danne diu magad christan gabar in fleische, gabar sunu in sineru gotnissu fater, enti aer danne dera magadi ziit biquami za gaberanne, gabar inan fater ano einigero ziteo bigin. Umbi diz quad der forasago dar after: »Huuer ist, der eo ... gahorti, odo huuer gasah eo desiu ... galihhes eo neouuiht mit mannum ... ... diu eouuiht kalihhes. enti dar after quad: »Inu ga ih andre gaborane katuoe, selbo ni gabere? quad truhtin. Enti ih andrem gibu za beranne, sculi ih uuesan unberandi«? Mit alleru deseru urchundi ist za ... der ni galaubit, daz imo zueio cheose: odo christan gotes sunu za galaubenne odo lucche ... forasagun, dea diz bifora chunditun.


Next part



This text is part of the TITUS edition of Isidor von Sevilla, De Fide.

Copyright TITUS Project, Frankfurt a/M, 14.4.2018. No parts of this document may be republished in any form without prior permission by the copyright holder.